- CRIECHINGENSIS Stirps
- CRIECHINGENSIS StirpsGall. Crehanges, in Austrasia ab aliquot saeculis iam floruit, in qua duae nunc lineae sunt, quarum unius Christophorus, alterius Albertus Ludovicus, auctores exstitêre. Et quidem Albertus hic Ludovicus Baro de Criechingen, filius Petri Ernesti et Annae Sibyllae Nassoviae, ex Agatha Rhingravia genuit Casimirum Ottonem, Georgium Ottonem (exstinctum A. C. 1665.) Iohannem Ludovicum, Ernestum Casimirum (maritum Annae Elisabethae Rhingraviae, defunctum itidem A. C. 1665.) et Annam Dorotheam (uxorem Edsardi Ferdinandi Frisiae Orientalis Co mitis) Christophorus vero, filius Wirichii Baronis de Criechingen et Antoniae Comit. Silvarum ac Rheni, ex Anna Beyeria de Boppart, pater fuit Lotharii Baronis de Chriechingen, quô et Annâ Magdalenâ Hanoicâ natus superest Franciscus Ernestus Comes Criechingae, cui uxor obtigit Maria Elisabetha Montfortia, filia Hugonis Comitis. Ex eodem ramo quoque adhuc vivit Iohannes Franciscus Canonicu. Vide Phil. Iacobum Spenerum, Theatr. Nobil. Europ. tom. l. p. 52. et tom. III. p. 14. ac utrobique in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.